- VISCERA
- VISCERAGraece σπλάγχνα, Veteribus proprie, quidquid inter cutem et ossa, seu quidquid sub corio est, ut ait Servius, ad illud l. 1. Aen. v. 215Tergora diripiunt costis, et Viscera nudant.Unde visceratio, ἡ κρεωδαισία, de qua postea: et viscera membra quaelibet, apud Solin. c. 19. ubi Phannesiorum aures adeo dilatari ait, ut viscerum reliqua illis contegant, nec ut amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium vestiant. Alibi, ubi de Britannis, corpus pingentibus, Inscriptisque visceribus hominis incrementô pigmenti notae crescunt: et de Anthropophagis, quibus exsecrandi sunt cibi humana viscera: Ciceronem item Tusculan, ubi de μαςιγώσει Laconum, sanguis e visceribus defluens, i. e. non ex intestinis, sed ex summo corpore et. Quô sensu Virg. l. 6. Aen. v. 253. ait.Et solida imponunt taurorum viscera flammis.Ubi in holocaustis Veter. Carnes immolatarum victimarum concremari solitas tantum, non etiam exta, indigitat, monente Serviô. Postmodum intestinis vox haesit, quae in Haruspicum Schola exta dicta. Unde, postquam sacrificiorum ratio immutata, et exta reddi ac prosecari coeperunt, reliquiis extorum, quae non erant prosecata, partim vescentes, qui sacro intererant; partim honoris ergo, missa, qui non aderant, accipientes, Graecis unô verbô σπλαγχνεύσαςθαι (quô ritus omnis non nun quam comprehensus, quô exta inspiciebantur, probabantur, arae imponebantur, et quae edulio erant comedebantur) dicti: ipsae vero prosiciae extorum σπλάγχνων ἀπαρχαὶ, appellatae sunt: Viscerationem proprie Latini dixêre. Solinus de Hercule sacrificante, c. 2. Etenim cum viscerationem sacricolis daret: i. e. epulum vel convivium, Graece εὐφρασίαν. Quam viscerationem sacri Herculei sic expressit Virg. l. 8. Aen. v. 179. s.Tunc lecti iuvenes certatim, araeque sacerdosViscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistrisDona laboratae, Cereris, Bacchumque ministrant,Vescitur Aeneas, simul et Troiana iuventusPerpetui tergo bovis, et lustralibus extis.Et quidem exta prius mandebant, quam reliquam carnem: unde illud de Pinariis, qui in sacrisicio Herculis cum extis iam adesis ad coeteram venissent dapem, in posterum extorum communione abesse iussi, ad reliquam viscerationem solum admissi sunt, apud Livium, l. 1. c. 7. Plura de voce hac infra, uti de Viscerum quolibet, corde, iecore, pulmonibus etc. suôlocô: de viscerum Praeside, apud Romanos, voce Carna: de fustibus baculisque acumine suô per Viscera et intestina Martyrum adactis, supra voce Virga etc. Quia autem Viscera, misericordiae sedes, inde σπλάγχνα ἐλέους, viscera misericordiae, et σπλαγχνίζεςθαι, misericordiâ commoveri, in Sacris, quam in rem vide Barthium, Adversar. l. 149. c. 11. Indidem Viscera, charitas summa, filius viscerum instar carus, apud Papinium, l. 7. Theb. v. 522.———— ———— sua credite matriViscera ———Hodieque proin laesae Maiestatis in Anglia reis, adhuc spirantibus, apertô corpore viscera eximuntur, comburunturque, ut hôcmodô, omnem illos in Patriam ac Principem humanitatis affectum penitusexuisse, indigitetur, quo de supplici genere diximus aliquid supra, voce Exenteratio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.